viernes, 2 de marzo de 2012

Ejercicio 2


Regii quidem iuuenes interdum otium conuiuiis comisationibusque inter se terebant. Forte potantibus his apud Sextum Tarquinium, ubi et Collatinus cenebat Tarquinius Egerii filius, incidit de uxoribus mentio.  Cum primis se intendentibus tenebris peruenissent [Romam], pergunt inde Collatiam, ubi Lucretiam haudquaquam ut regias nurus, quas in conuiuio luxuque cum aequalibus uiderant tempus terentes, sed nocte sera deditam lanae inter lucubrantes ancillas in medio aedium sedentem inueniunt. Muliebris certaminis laus penes Lucretiam fuit. Ibi Sextum Tarquinium mala libido Lucretiae per uim stuprandae capit; cum forma tum spectata castitas incitat.
  Paucis interiectis diebus Sextus Tarquinius inscio Collatino cum comite uno Collatiam uenit. Ubi, amore ardens, stricto gladio ad dormientem Lucretiam uenit sinistraque manu mulieris pectore oppresso “Tace, Lucretia”, inquit; “Sextus Tarquinius sum; ferrum in manu est; moriere, si emiseris uocem”. Tum Tarquinius [incipit pauidae mulieri] fateri amorem, orare, miscere precibus minas. Ubi obstinatam uidebat, Tarquinius addit ad metum dedecus: cum mortua iugulatum seruum nudum positurum [esse] ait, ut in sordido adulterio necata dicatur. Cum uicisset obstinatam pudicitiam, profectus inde Tarquinius ferox expugnato decore muliebri esset, Lucretia maesta tanto malo nuntium Romam eundem ad patrem Ardeamque ad uirum mittit.


Tito Livio, Ab urbe condita, lib. I, 57-8.

No hay comentarios:

Publicar un comentario