Aquí les dejamos el último ejercicio del curso. Ojalá que el semestre haya sido de su agrado. Recuerden empezar a hacer sus trabajos finales :) Mucha suerte.
VII 3 Nihil minus est
hominis occupati quam
vivere, nullius rei difficilior scientia est. Professores aliarum artium volgo multique sunt. Vivere
tota vita discendum est
et, quod magis fortasse
miraberis, tota vita discendum est mori. 4 Tot maximi viri relictis omnibus impedimentis, cum divitiis officiis
voluptatibus renuntiassent,
hoc unum in extremam usque aetatem egerunt, ut vivere scirent; plures tamen ex his nondum se scire
confessi vita abierunt.
10 Non est itaque quod quemquam
propter canos aut rugas putes diu vixisse; non ille diu vixit, sed diu fuit.
VIII 5 Nemo
restituet annos, nemo
iterum te tibi reddet. Ibit, qua coepit aetas,
nec cursum suum aut
revocabit aut supprimet; nihil tumultuabitur, nihil admonebit velocitatis suae. Quid fiet ? Tu occupatus es, vita festinat; mors interim aderit, cui, velis nolis,
vacandum est. [Séneca,
“De
la brevedad de la vida” en Tratados
Morales]
***
Fungitur in uobis munere legis Amor.
Blanditias molles auremque
iuuantia uerba
Adfer, ut aduentu laeta sit illa
tuo.
Non ego diuitibus uenio
praeceptor amandi;
Nil opus est illi, qui dabit,
arte mea;
Secum habet ingenium,
qui, cum libet, "accipe" dicit.
Cedimus; inuentis plus
placet ille meis.
Pauperibus uates ego
sum, quia pauper amaui.
Cum dare non possem
munera, uerba dabam.
Pauper amet caute,
timeat maledicere pauper
Multaque diuitibus non
patienda ferat. [Ovidio, El arte de amar, II, 158-168]
***
Nulli se dicit mulier mea
nubere malle
Quam mihi, non si se Iupiter
ipse petat.
Dicit; sed mulier cupido quod dicit amanti
In uento et rapida scribere oportet aqua. [Catulo, Carmenes, LXX]
Odi et amo. Quare id
faciam, fortasse requiris.
Nescio, sed
fieri sentio et excrucior.
Catulo,
Carmenes, LXXXV