viernes, 27 de abril de 2012

Ejercicio


Aquí les dejamos el último ejercicio del curso. Ojalá que el semestre haya sido de su agrado. Recuerden empezar a hacer sus trabajos finales :)  Mucha suerte.

VII 3 Nihil minus est hominis occupati quam vivere, nullius rei difficilior scientia est. Professores aliarum artium volgo multique sunt. Vivere tota vita discendum est et, quod magis fortasse miraberis, tota vita discendum est mori.  4 Tot maximi viri relictis omnibus impedimentis, cum divitiis officiis voluptatibus renuntiassent, hoc unum in extremam usque aetatem egerunt, ut vivere scirent; plures tamen ex his nondum se scire confessi vita abierunt. 10 Non est itaque quod quemquam propter canos aut rugas putes diu vixisse; non ille diu vixit, sed diu fuit.
VIII 5 Nemo restituet annos, nemo iterum te tibi reddet. Ibit, qua coepit aetas, nec cursum suum aut revocabit aut supprimet; nihil tumultuabitur, nihil admonebit velocitatis suae. Quid fiet ? Tu occupatus es, vita festinat; mors interim aderit, cui, velis nolis, vacandum est.                       [Séneca, “De la brevedad de la vida” en Tratados Morales]
***
      Fungitur in uobis munere legis Amor.
Blanditias molles auremque iuuantia uerba
Adfer, ut aduentu laeta sit illa tuo.
Non ego diuitibus uenio praeceptor amandi;
Nil opus est illi, qui dabit, arte mea;
Secum habet ingenium, qui, cum libet, "accipe" dicit.
Cedimus; inuentis plus placet ille meis.
Pauperibus uates ego sum, quia pauper amaui.
Cum dare non possem munera, uerba dabam.
Pauper amet caute, timeat maledicere pauper
Multaque diuitibus non patienda ferat.   [Ovidio, El arte de amar, II, 158-168]
                                                       ***
Nulli se dicit mulier mea nubere malle
Quam mihi, non si se Iupiter ipse petat.
Dicit; sed mulier cupido quod dicit amanti
In uento et rapida scribere oportet aqua.      [Catulo, Carmenes, LXX]

Odi et amo. Quare id faciam, fortasse requiris.
Nescio, sed fieri sentio et excrucior.                   Catulo, Carmenes, LXXXV

martes, 13 de marzo de 2012

LAS METAMORFOSIS DE OVIDIO (Selección)



Libro I
Orígenes del mundo. El caos (5-20) – Separación de los elementos (21-75) -  Creación del hombre (76-88) – Las  cuatro edades (89-150) – Los gigantes (151-162) – Licaón (163-252) – El diluvio (253-312) – Deucalión y Pirra (313-415) – La  serpiente Pitón y Apolo (416-451) – Dafne  se transforma en laurel (452-567).

Libro III

Tiresias cegado por Juno (316-338) – Narciso hijo de Liríope (339-355) – Narciso y Eco (356-510) – Penteo desprecia los vaticinios de Tiresias (511-563) – Penteo y los marineros tirrenos (564-733).

Libro IV
            Píramo y Tisbe (55-168).

Libro V

Ceres y Proserpina (341-408) – La ninfa Cianes (409-532) – Ascálafo, hijo de Orfne (533-550).

Libro VI
Palas y Aracné (1-145).

Libro IX
Biblis (418-665)  – Ifis (666-797).

Libro X

Orfeo y Eurídice (1-85). Los árboles que se animan (86-105) – Cipariso (106-142).

Libro XI

Muerte de Orfeo (1-66). Castigo de las Ménades (67-84).

Libro XIII

Escila y Caribdis (719-749) – Acis, Galatea y Polifemo (750-897) – Glauco (898-968).

Libro XIV  

Escila y Circe (1-74) – La Sibila (101-153) – Eneas Indigetes (581-608) – Rómulo (805-828).

Libro XV

Apoteosis de Julio César (745-870) – Epílogo.


Rafael Landívar, Rusticatio Mexicana


Liber primus
Lacus mexicani

Me juvat omnino, terrae natalis amore,
Usque virescentes patrios invisere campos,
Mexiceosque lacus, et amoenos Chloridis hortos
Undique collectis sociis percurrere cymba                            10
Tum juga Xoruli visam, Vulcani regna;
Et vitreos celso latices de colle ruentes;…

Urbs erat occiduis procul hinc notissima terris
Mexicus, ampla, frequensque viris, opibusque superba,
Indigenis quondam multos dominata per annos:
Nunc vero Hispani, populis Mavorte subactis,                     35
Sceptra tenent, summaque urbem ditione gubernant.

Has prope frondosis consurgunt oppida ripis,
Quae nomen geminae, famamque dedere paludi:                 50
Hoc Chalcum, Texcucum ilud longaeva vetustas
Dixerat…

Quare aliud miseram gravius, nec viribus aequum
Vectigal jussit crudelis pendere gentem;
Ducere odoratos submissis fluctibus hortos                          150
Frugibus insignes, cultosque virentibus herbis.

Cunctaque consilio maturo turba paravit,
Concurrit, texitque leves e fronde tapetas
Oblongae storeae similes; quos moenia propter
Expandit…

viernes, 2 de marzo de 2012

Invitación a las conferencias sobre Landívar

Recuerden "darse una vuelta" al ciclo de conferencias sobre Landívar; se va a poner bueno. Aquí les dejo pegada la invitación :)

Cuadros de sintaxis de casos

Para todos aquellos que se integran al curso (y para quienes hayan extraviado el material) aquí les dejo el link de la entrada en dónde podrán encontrar los cuadros de casos  :
http://latinhispanicasiii-iv.blogspot.com/2011/08/cuadros-de-sintaxis-de-casos.html

Ejercicio 2


Regii quidem iuuenes interdum otium conuiuiis comisationibusque inter se terebant. Forte potantibus his apud Sextum Tarquinium, ubi et Collatinus cenebat Tarquinius Egerii filius, incidit de uxoribus mentio.  Cum primis se intendentibus tenebris peruenissent [Romam], pergunt inde Collatiam, ubi Lucretiam haudquaquam ut regias nurus, quas in conuiuio luxuque cum aequalibus uiderant tempus terentes, sed nocte sera deditam lanae inter lucubrantes ancillas in medio aedium sedentem inueniunt. Muliebris certaminis laus penes Lucretiam fuit. Ibi Sextum Tarquinium mala libido Lucretiae per uim stuprandae capit; cum forma tum spectata castitas incitat.
  Paucis interiectis diebus Sextus Tarquinius inscio Collatino cum comite uno Collatiam uenit. Ubi, amore ardens, stricto gladio ad dormientem Lucretiam uenit sinistraque manu mulieris pectore oppresso “Tace, Lucretia”, inquit; “Sextus Tarquinius sum; ferrum in manu est; moriere, si emiseris uocem”. Tum Tarquinius [incipit pauidae mulieri] fateri amorem, orare, miscere precibus minas. Ubi obstinatam uidebat, Tarquinius addit ad metum dedecus: cum mortua iugulatum seruum nudum positurum [esse] ait, ut in sordido adulterio necata dicatur. Cum uicisset obstinatam pudicitiam, profectus inde Tarquinius ferox expugnato decore muliebri esset, Lucretia maesta tanto malo nuntium Romam eundem ad patrem Ardeamque ad uirum mittit.


Tito Livio, Ab urbe condita, lib. I, 57-8.

lunes, 30 de enero de 2012

Bienvenidos :)

Bienvenidos al curso de latín IV. Este semestre será un poco distinto al anterior, pues, además de la sintaxis de casos, veremos también un poco de cultura latina. Aquí les dejamos el programa y el primer ejercicio del curso.

PROGRAMA DE LATÍN IV – 2012
Dra. Martha Elena Montemayor Aceves
PRIMERA PARTE:  SINTAXIS LATINA
1. Subordinación
Oraciones completivas, relativas y adverbiales.
Clasificación de las oraciones adverbiales: causales, temporales, temporales-causales, condicionales, finales, comparativas, consecutivas, concesivas.
2. Formas impersonales del verbo
       Infinitivo, participio, gerundio, gerundivo, supino.            
3. Traducción
      Selección de fragmentos de textos de autores varios :            
   Tito Livio, Suetonio, Ovidio, Virgilio, Séneca, Aulo Gelio, Rafael Landívar.
SEGUNDA PARTE: CULTURA LATINA (nociones generales)
1. Concepto de mito y principales dioses romanos. Mito de origen.
2. La religión romana: sacerdotes, augures, arúspices, pontífices, flámines,
    Cultos mistéricos: los órficos, los eleusinos y los dionisiacos.
3. Mito del origen de la ciudad de Roma.
4. Historia de Roma: Época de los reyes, república, imperio.
5. El hombre romano, su vida política.
6. La mujer romana, sus costumbres.
7. Época de Augusto. Literatura.
Lecturas:
1. Virgilio, Eneida, Selección.  2. Ovidio, Metamorfosis, Selección. 3. Apuleyo, “La historia de Psique y Amor” en El asno de oro.
Evaluación:
La parte de lengua se evaluará con tres exámenes de traducción (50%). La parte de cultura latina se evaluará con las lecturas comentadas en clase, para lo cual es indispensable la asistencia, puntualidad y participación.
Al final del curso, el alumno hará un trabajo (investigación o ensayo), en el que desarrollará cualquier tema relacionado con las lecturas comentadas en clase (50%). Se evaluarán únicamente a los alumnos que tengan el 80% de asistencia mínimo.
 Bibliografía :
Albrecht, Michael von, Historia de la literatura romana, 2 vols., Herder, Barcelona, 1999.
Apuleyo, El asno de oro, Edit. Gredos.
Bayet, Jean, La religión romana, Madrid, 1984.
Bayet, Jean, Literatura latina, Ariel, Barcelona, 1966.
Buchner, Karl, Historia de la literatura latina, Labor, Barcelona, 1968.
Daremberg-Saglio, Dictionnaire des antiquités grecques et romaines, Akademische Druck, Verlagsanstalt, Austria, 1969.
Ferro Gay y Benavides, Jorge, De la sabiduría de los romanos, UNAM.
Grimal, Pierre, Diccionario de Mitología griega y romana, Paidós, 1989.
Guillén, José, Vrbs Roma, vida y costumbres de los romanos, 3 tomos, Ediciones Sígueme, Salamanca. (Tomo 1: La vida privada. Tomo II: La vida pública. Tomo III: Ejército y religión).
Madaule, Jacques, César, Editorial Universitaria de Buenos Aires.  
Millares Carlo, Agustín, Historia de la literatura latina, F.C.E., México.
Montanelli, Indro, Historia de Roma, Plaza  Janés, Barcelona.
Ovidio, Las Metamorfosis, Introducción de Bonifaz Nuño en BSGRM, UNAM, México.
Suetonio, Vida de los doce césares, Edit. Gredos.
Tito Livio, Desde la fundación de Roma, UNAM, BSGRM.
Virgilio, La Eneida, Introducción de Bonifaz Nuño, colección Bibliotheca Scriptorum Graecorum et Romanorum Mexicana, UNAM, México.
Virgilio, La Eneida, intr. Vicente Cristóbal, trad. Javier de Echave, Gredos, Madrid, 1997.



Ejercicio 1
Constat Aeneam ab simili clade domo profugum, sed ad maiorum rerum initia ducentibus fatis, primo in Macedoniam uenisse, inde in Siciliam quaerentem sedes delatum, ab Sicilia classe ad Laurentem agrum tenuisse. Troia et huic loco nomen est. Latinus rex audiuit multitudinem Troianos esse, ducem Aeneam, filium Anchisae et Veneris, cremata patria, domo profugos sedem condendaeque urbi locum quaerere. Is filiam suam Aeneae in matrimonium dedit.  Oppidum condunt; Aeneas ab nomine uxoris Lauinium appellat. 
Proca deinde regnat. Is Numitorem atque Amulium procreat; Numitori, qui stirpis maximus erat, regnum uetustum Siluiae gentis legat. Plus tamen uis potuit quam uoluntas patris aut uerecundia aetatis: pulso fratre Amulius regnat.  Addit sceleri scelus: stirpem fratris uirilem interemit: fratris filiae Reae Siluiae per speciem honoris, cum uestalem eam legisset, perpetua uirginitate spem partus adimit. Vi  compressa uestalis, cum geminum partum edidisset, seu ita rata, seu quia deus auctor culpae honestior erat, Martem incertae stirpis patrem nuncupat. Sed nec dii nec homines aut ipsam aut stirpem a crudelitate regia uindicant: sacerdos uincta in custodiam datur: Amulius pueros in profluentem aquam mitti iubet.  Tenet fama, cum fluitantem alueum quo expositi erant pueri tenuis in sicco aqua destituisset, lupam sitientem ex montibus qui circa sunt ad puerilem uagitum cursum flexisse; eam summissas infantibus adeo mitem praebuisse mammas, ut lingua labentem pueros, Faustulus, magister regii pecoris, inuenerit. Ab eo ad stabula Larentiae uxori educandos [eos] datos [esse].
Ita Numitori Albana re permissa Romulum Remumque cupido cepit in iis locis ubi expositi ubique educati erant urbis condendae. In turba ictus Remus cecidit. Ita solus potitus [est] imperio Romulus; condita urbs conditoris nomine appellata [est].
Tito Livio, Ab urbe condita, lib. I, 1-7.