Deucalion et Pyrrha (Fábulas de Higino)
Cataclysmus, quod nos diluvium vel inrrigationem dicimus, cum factum est, omne genus humanum interiit praeter Deucalionem et Pyrrham, qui in montem Aetnam, qui altissimus in Sicilia esse dicitur, fugerunt.
Hi propter solitudinem cum vivere non possent, petierunt ab Iove, ut aut homines daret aut eos pari calamitate afficeret. Tum Iovis iussit eos lapides post se iactare ; quos Deucalion iactavit, viros esse iussit, quos Pyrrha, mulieres. Ob eam rem laos dictus, laas enim Graece lapis dicitur.
Cicerón, Pro Roscio.
[70] Nostri maiores supplicium in parricidas singulare excogitaverunt ut [ii], quos natura ipsa retinere in officio non potuisset, magnitudine poenae a maleficio summoverentur. Insui [inf. pasivo] voluerunt in culleum vivos atque ita in flumen deici. [71] O singularem sapientiam, iudices! Nonne videntur hunc hominem ex rerum natura sustulisse et eripuisse, cui repente caelum, solem, aquam terramque ademerint ut [is], qui eum necasset unde ipse natus esset, careret eis rebus omnibus, ex quibus omnia nata esse dicuntur? [72] Ita vivunt, dum possunt, ut [de modo que] ducere animam de caelo non queant, ita moriuntur ut eorum ossa terra non tangat, ita iactantur fluctibus ut numquam adluantur, ita postremo eiciuntur ut ne ad saxa quidem mortui conquiescant.
Epigramas de Marcial.
Si memini, fuerant tibi quattuor, Aelia, dentes:
Expulit una duos tussis et una duos.
Iam secura potes totis tussire diebus:
Nihil istic quod agat tussis habet. (I, 19)
Danae Picta
Cur a te pretium Danae, regnator Olympi,
accepit, gratis si tibi Leda dedit? (Apoph., 175)