Aquí les dejamos los últimos ejercicios del semestre. Esperamos que el curso haya sido de su agrado y les deseamos mucho éxito en todas sus materias :)
Narcisus
Enixa est utero pulcherrima pleno
Infantem nymphe, iam tunc qui posse amari,
Narcissumque uocat. De quo consultus [Tiresias], an esset
Tempora maturae uisurus [plus. subj. perifrástica] longa senectae,
Fatidicus uates: “Si se non nouerit” inquit.
Multi illum iuuenes, multae cupiere [perf. pl.] puellae;
Sed (fuit in tenera tam dura superbia forma)
Nulli illum iuuenes, nullae tetigere [perf. pl.] puellae.
Inde manus aliquis despectus ad aethera tollens:
“Sic amet ipse licet, sic non potiatur amato”.
Dixerat; adsensit precibus Rhamnusia iustis.
Ovidio, Metamorfosis, III, vv . 344-406 (selección)
Narcisus
Dumque sitim sedare cupit, sitis altera creuit;
Dumque bibit, uisae correptus imagine formae,
Spem sine corpore amat; corpus putat esse quod unda est.
Spectat humi positus geminum, sua lumina, sidus
Et dignos Baccho, dignos et Apolline crines
Cunctaque miratur quibus est mirabilis ipse.
Inrita fallaci quotiens dedit oscula fonti!
Ille caput uiridi fessum submisit in herba;
Lumina mors clausit domini mirantia formam.
Tum quoque se, postquam est inferna sede receptus,
In Stygia spectabat aqua... Ovidio, Metamorfosis, III, vv . 415-505 (selección)
Fetere multo Myrtale solet uino,
Sed fallat ut nos, folia deuorat lauri
merumque cauta fronde, non aqua, miscet.
Hanc tu rubentem prominentibus uenis
quotiens venire, Paule, videris contra,
dicas licebit « Myrtale bibit laurum ». Marcial, V, 4
No hay comentarios:
Publicar un comentario