miércoles, 28 de septiembre de 2011

Ejercicios 6 y 7

Estos ejercicios abren paso a un nuevo bloque de traducciones dentro de nuestro curso: los mitos. En esta parte veremos algunos fragmentos de Higinio y, posteriormente, algunos de Ovidio.

Les dejo, pues, dos mitos retomados por Higinio:

PROMETHEVS
Homines antea ab inmortalibus ignem petebant neque in perpetuum servare sciebant; quod postea Prometheus in ferula detulit in terras, hominibusque monstravit quomodo cinere obrutum servarent. Ob hanc rem Mercurius Iovis iussu deligavit eum in monte Caucaso ad saxum clavis ferreis et aquilam apposuit, quae cor eius exesset; quantum die ederat, tantum nocte crescebat. Hanc aquilam post xxx annos Hercules interfecit eumque liberavit.

PHAETON
Phaeton Solis et Clymenes filius cum clam patris currum conscendisset et altius a terra esset elatus, prae timore decidit in flumen Eridanum. Hunc Iuppiter cum fulmine percussisset, omnia ardere coeperunt. Iovis ut omne genus mortalium cum causa interficeret, simulavit se velle extinguere; amnes undique irrigavit omneque genus mortalium interiit praeter Pyrrham et Deucalionem. At sorores Phaethontis, quod equos iniussu patris iunxerant, in arbores populos commutatae sunt.

No hay comentarios:

Publicar un comentario